ORVALIUM

ORVALIUM
ORVALIUM
Gallic. Orval. nomen castri in Gallia, cum titulo Comitatus. Est autem Orvallea Famila Bethuniae stirpis ramus, cui ortum praebuit Franciscus Comes de Orval, fil. e secundo matrimonio, Maximiliani Ducis Sullii, qui sub Henrico IV. magnâ auctoritate fuit et secundis nuptiis sibi iunxit Rahelem de Cochefilet (siliam Iacobi de Cochfilet Dn. Vaucelas) ex ea pater, inter alios, Francisci praedicti, qui uxorem nactus Iacoben Caumontiam, (filiam Iacobi Nomparis Caumontii Ducis Forcaei, Marescalli Galliae) familiam propagavit. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Part. 2. p. 65. Vide quoque supra, ubi de Bethunia Familia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”